- SIMI
- SIMIGraece Σιμοὶ, apud Agatharchidem c. 26. ubi de Struthophagis, Πολεμούμενοι δὲ ὑπὸ τȏυ Σιμῶν. οὗτοι τοῖς τȏυ ὀρύγων κέρασιν ὃπλοις χρῶνται μεγάλοις, καὶ τρητικοῖς οὖσι, Illis bella inferunt Simi; qui pro telis utuntur orygum cornibus, grandibus illis Et ad in cidendum peracutis.Aethiopes sunt, Struthophagis vicini, alias Auxumittae dicti, ut praeter locorum situm, in Ptolemaeo, συνωνυμία suadet. Nam Auxume Arabice est Chascum, uti totus Oriens vocat, Hispani Chazumo scribunt: quô nomine vel nasi simitas signifcatur, vel vitium illi proximum, nempe cum odoraru caret nasus, propter fractam aut depressam in summo naso cartilaginem, quod cum simts saepe accidat, Graeci vetustiores, pro Caschumiis Σιμοὺς i. e. Simos, appellârunt; uti, praeter Agatharchidem, illos vocat Diodorus l. 13. ubi pro Simis Struthophagos orygum cornibus male nistruit, et Strabo l. 16. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 27. et supra Silenus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.